Alte Universitätsstraße 19
55116 Mainz – Germany
Tel.: +49/6131 / 3 93 93 60
Transkription Ausfertigungen Drucke Literatur Inhalt Reichsarchiv (1679-03-29) Theatrum Europaeum (1679-03-29)
1679 III 19_29 Friedensvertrag von Nijmegen
Münster, Schweden |
Seite 6 von 14 | |
Contra quosvis defendet; ita tamen ut nihil hostile
à suis patrari, nec Urbibus, Agris, Sÿlvisque quidquam
detrimenti inferri sinat; Verùm erga Incolas quosvis
Se ita moderate gerat, Eosque Novis et inusitatis
Exactionibus non gravet, Alijs tamen Obventionibus
et Emolumentis tam Ordinarijs quam Extraordinarijs
sine Contradictione et Impedimento gaudeat et frua-
tur; nec ulla eorum, quæ hactenus Exacta sunt, vel
usque ad deoccupationem, supradicto modo obvenient,
repetitio locum habeat.
5.
Cum Partes hic paciscentes Constituerint hanc
Suam pacificationem, paci cum Cæsare et Imperio
conclusæ, in omnibus Conformem reddere; Ideo
speciatim hic inter se utrinque recipiunt obligati-
onem, omnium Eorum, quæ Articulo quarto dictæ
pacis de mutuis hostibus non iuvandis expressa
sunt, non secus ac si totus Articulus de verbo ad
verbum hic repetitus esset. Et proinde Dominus
Episcopus statim bona fide revocabit, Sibique reddi
curabit omnes et singulos Officiales et Milites
Equestres et Pedestres, quos Suæ Celsitudinis Præde-
cessor Regi Daniæ concessit.
6.
Ut autem Dominus Episcopus Eorum, quæ Vigore
huius Tractatus præstanda in Se recipit, nec non
Impensarum in Munitionibus tam reparatis, quam
Seite 6 von 14 |